RESPECTUS Templi

RESPECTUS Templi
RESPECTUS Templi
Hebr. Gap desc: Hebrew plaga dicitur illa, in quam orandum Iudaeis, ex instituto Maiorum. Nempe positionem Templi Hierosolymitani, tam ante, quam post excidium eius, imitatae sunt tam Proseuchae, quam Synagogae Iudaeorum. Unde Maimonides, Non fieri debent ostia Synagogae in Orientem; iuxta quod dicitur (Numer. c. 3. v. 38.) et qui castrametantur ante Tabernaculum, Orientem versus, ante Tabernaculum Foederis ad Ortum, in Halach. Thephila seu de Oratione, c. 11. §. 1. et 2. Adicit, Et construendum est sacellum, in quo ponant Librum Legis. Sacellum autem hoc sic exstrui debet, ut situm sit ad plagam illam, in quam precari mos est Urbis illius. Nimirum plagam, in qua orandum, aliam fuisse atque aliam, ex avita traditione docent Magistri. Unde, dum octo inter orandum observationes, necessarias tradunt, unicam intericiunt de Respectu Templi, iuxta quam, extra Terram Sanctam, orantis faciem poni volunt versus illud; ut apud Mahumedanos, versus Meccam seu Templum ibi. Expresse enim Mahumetes sub initia Imperii sui vetuit suos, qui ritus retinerent Iudaicos, adorare versus Templum Hierosolymitanum, uti docet Gregorius Abulfaraius de Arabum moribus, p. 10. Iudaei autem intra Terram, adorabant versus Hierosolyma, in Hierosolymis versus Templum, in Templo versus Sanctum Sanctorum. Origine moris a Salomone Rege et dedicatione Templi eius petitâ, de qua vide 1. Regum c. 8. v. 48. et praecedd. 30. 35. 38. et 40. ubi de precationibus, a Iudaeis, ubicumque essent, effundendis, verba faciens, de precantibus extra Terram loquitur, ut qui orarent ad te versus seu in via telluris eorum, quam dedisti patribus eorum, civitatem scil. quam elegisti et Aedes seu Templum, quod ego Nomini tuo exstruxi. Ubi Levi Gersonides, Et quamquam non precantur intra Templum dum tamen precantur, ut obvertant se illi, quoad fieri possit. Atque inde, quod habetur Danielis c. 6. v. 11. de Danielis ter quottidie precantis fenestris apertis versus Hierosolymam adeoque locum Templi (ubi scil. ante Nebucadnezaris excidium steterat) intelligitur. Eadem enim post encidium, quae ante, loci illius habita inter precandum ratio est. Verum Respectus iste Templi sub Vetere quidem Testam. locum habuit, ac Christô in carne exhibitô, cuius typus Sanctuarium Leviticum erat, is sublatus est, vide Ioh. c. 4. v. 21. et seqq. plura vero hanc in rem, apud Io. Seldenum, de Synedriis Veter. Ebraeorum, l. 3. c. 15. §. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ORIENTEM (ad) — ad ORIENTEM Graece κατ᾿ ἀνατολὰς, sacra sua peragentes Levitas Chorosque cantantium, in Templi Salomonici Encaeniis, stetisse, legitur in Clementinis Apostolorum Constitutionibus, ex 2. Paral. c. 5. v. 12. ut usus in Orientem precandi Christianis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAX — I. PAX h. e. εἰρήνη, ut Dea colebatur ab antiquis: Iuvenal. Sat. 1. v. 115. Ut colitur Pax, atque fides, etc. Eius simulacrum ita effictum legimus, ut puerum Plutum manu gestaret, quô symbolô indigitatum, non ex bello, sed ex pace divitias. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”